# Soliloquiorum Libri Duo 1.1.5

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, Book 1, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.1.5

Jam te solum amo, te solum sequor, te solum quæro, tibi soli servire paratus sum, quia tu solus juste dominaris; tui juris esse cupio. Jube, quaeso, atque impera quidquid vis, sed sana et aperi aures meas, quibus voces tuas audiam. Sana et aperi oculos mcos, quibus nutus tuos videam. Expelle a me insaniam, ut recognoscam te. Dic mihi qua attendam, ut aspiciam te, et omnia me spero quae jusseris esse facturum. Recipe, oro, fugitivum tuum, Domine, clementissime pater: jamjam satis poenas dederim, satis inimicis tuis, quos sub pedibus habes, servierim, satis fuerim fallaciarum ludibrium. Accipe me ab istis fugientem famulum tuum, quia et isti me quando a te fugiebam acceperunt alienum. Ad te mihi redeundum esse sentio: pateat mihi pulsanti janua tua; quomodo ad te perveniatur doce me. Nihil aliud habeo quam voluntatem; nihil aliutl scio nisi fluxa et caduca spernenda essc; certa et æterna requirenda. Hoc facio, Pater, quia hoc solum novi; sod unde ad te perveniatur ignoro. Tu mihi suggere, tu ostende, tu viaticum praebe. Si fide te inveniunt qui ad te rcfugiunt, fid'eut da; si virtute, virtulcm; si scientia, scientiam. Auge in me fidem, auge spem, auge charitatem. adminuda et singularis bonitas tua I

---

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml.
