# Soliloquiorum Libri Duo 1.12.20.46-56

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, 1.12.20.46 to 1.12.20.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.12.20.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.12.20.46

Quanquam enim acerrimo his diebus dentium dolore torquerer (a), non quidcm sinebar animo volvere, nisi ea quae jain forte didiceram; a discendo au:em penitus impediebar, ad quod mihi tota intentione animi opus erat: tamen mihi videbatur, si se ille mentibus meis veritatis falgor aperiret, aut me non sensurum fuUse illum dolorem, aut certe pro nihilo toleraturum. Sed quia etsi nihil majus aliquando pertuli, tamen sæpe cogitans quanto graviores possint accidere, cogor interdum Cornelio Celso assentiri, qui ait summum bonum esse sapientiam, summum autem malum dolorem corporis. Nec ejus ratio mibi videtur absurda. Nam quoniam duabus, inquit, partibus compositi sumus, ex animo scilicet et corpore, quarum prior pars est animus melior, deterius corpus est; summum bonum est melioris partis optimum, summum autem malum pessimum deterioris: est autem optimum in animo sapientia, est in corpore pessimum dolor. Summum igitur honum hominis sapere, summum malum dolere, sine ulla, ut opinor, falsitate concluditur. R. Posterius ista videbimus. Aliud enim fortasse nobis ipsa ad quam perTenire nitimur sapientia persuadebit. Si autcm hoc esse verum ostenderit, hanc de summo bono et summo malo sententiam sine dubitatione tenebimus.

---

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml.
