# Soliloquiorum Libri Duo 1.27

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, Book 1, CAPUT XV.— Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.27

R. Concludamus, si placet, hoc primum volumen, ut jam in secundo aliquam, quæ commoda occurrerit, aggrediamur viam. Non enim huic affectioni tuæ a moderata exercitatione cessandum est. A. Non sinam omnino concludi hunc libellum, nisi mihi modicum quo intentus sim de vicini.t lucis aperueris. R. Gerit tibi ille medicus morem. Nam nescio quis me quo te ducam fulgor invitat et tangit. Itaquc accipe intentus. A. Duc, oro te, ac rape quo vis. R. Animam te certe dicis, et Deum velle cognoscere? A. Hoc est totum negotium meum. R. Nihilne amplius? A. Nihil prorsus. R. Quid? vcritatem non vis comprehendere? A. Quasi vero possim hæc nisi per illam cognoscere. R. Ergo prius ipsa cognoscenda est, per quam possunt illa cognosci. A. Nihil abnuo. R. Primo itaque illud videamus, cum duo verba sint veritas et verum, utrum tibi etiam res duæ istis verbis significari, an una videatur. A. Duce res videntur. Nam, ut aliud est castitas, aliud castum, et multa in hunc modum; ita credo aliud esse veritatem, et aliud quod verum dicitur. R. Quod horum duorum putas esse præstantius! A. Veritatem opinor. Non enim casto castitas, sed castitiate fit castum; ita ctiam, si quid verum est, veritate utique vernm est.

---

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml.
