# Soliloquiorum Libri Duo 1.4.10

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, Book 1, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.4.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.4.10

R. Ergo lineam in duas lineas per longum scindi, manifestum tibi est nullo modo posse? A. Manifestom. R. Quid, transversim? A. Quid, nisi infinite secari posse? R. Quid, sphaeram ex una qualibet parte a medio, ne duos quidem pares circulos habere posse pariter lucet? A. Pariter omnino. R. Quid linea et sphæra? unumne aliquid tibi videntur esse, an quidqnam inter se differunt? A. Quis non videat differre plurimum? R. At si æque illud atque hoc nosti, et tamen inter se, ut faleris, plurimum differunt, cst ergo differentium rcrutn scicntia indifferens? A. Quis enim negavit? R. Tu paulo ante. Nam cum te rogassem quomodo velis Deum nosse, ut possis dicere, Satis cst; respondisti te ideo nequire hoc explicare, quia nihil haberes perceptum, similiter atquc Deum cupis percipere, nihil enim te scire Deo simile. Quid crgo nunc? linca vcl sphæra similes sunt? A. Quis hoc dixerit? R. Sed ego quaesiveram, non quid tale scires, sed quid scires sic, quomodo Deum scire desideras. Sic enim nosti lineam ut nosti sphæram, cum se non sic Iiabeat linea ut se babet sphæra. Quamobrem respondc utrum tibi salis sit sic Deum nosse, ut pilam illam geometricam lIosti; hoc est, ita de Deo nihil, ut de illa, dubitare.

---

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml.
