Latin
Book 1, Chapter 6
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.6.12
Unproofread scanNot analysed yet
R. Bene moveris. Promittit enim ratio quæ tecum loquitur, ita se demonstraturam Deum tuæ menti, utoculis sol demonstratur. Nam mentis quasi sui sunt uculi sensus animæ1; disciplinarum autem quaque certissima talia sunt, qualia illa quae sole illustrantur, ut videri possint, veluti terr:, est atque terrena omuia: Deus autem est ipse qui illustrat. Ego autem ratio ita sum in mentibus, ut in oculis est aspectus. Non cnim hoc est habere oculos quod aspicere; aut item hoc est aspicere quod videre. Ergo animæ tribus quibusdam rebus opus est ut oculos habeat quibus jam bene uti possit, ut aspiciat, ut videat. Oculi sani mens est 2 ab omni labe corporis pura, id est, a cupiditatibus rcrummortalium jam remota atquc purgata: quod ei nihil aliud præstat quam fides primo. Quod cnim adhuc ei demonstrari non potest vitiis inquinatæ atque ægrotanti, quia videre nequit nisi sana, si non credat aliter se non osse visuram, non dal operam suæ sanitati. Sed quid, si credat quidcm ita se reu, hahere ut dicitur, atque ita sc, si videre potuerit, esse visuram, sanari se tamrv posse desperet; nonne se prorsus abjicit atque contemnit, nec praeceptis medici obtemperat? A. Omnino ita est, presertim quia ea praecepta necesse est ut morbus dura sentiat. R. Ergo fidei spes adjicicnda est. A. Ita credo. R. Quid, si et credat ita se habere omnia, et se speret posse sanat i, ipsam tamen quae promittitur lucem non amet, ncn desideret, suisque tenebris, quæ jam consuetudine jucundæ sunt, se arbitretur debere interim esse contentam; nonne medicum illum nihilominus respuit? A. Prorsus ita est. R. Epgo tertia charitas necessaria cst. A. Nihil omnino tam necessarium. R. Sine tribus is: is igitur anima nulla sanatur, ut possit Deum suum videre, id est intelligere. i3. Cum ergo sanos habuerit oculos, quid restat? A. Ut aspiciat. R. Aspectus animae, ratio est: sed quia non sequitur ut omnis qui aspici! videat, aspectus rectus atque perfectus, id est quum visio sequitur, virtus vocatur; est enim virtus vel recta vel perfecta ratio. Sed et ipse aspectus quamvis jam sanos oculos couvertere in lucem non potest, nisi tria illa permaneant: fides, qua credat ita se rem habere, ad quam convertendus aspectus est, ut visa faciat beatum; spes quo cum bene aspexerit, se visurum esse praesumat; charitas, qua videre perfruique desideret. Jam asperlum sequitur ipsa visio Dei, qui est finis aspectus; non quod jam non sit, sed quod nihil amplius habeat quo se intendat: et hxc est vere perfecta virtus, ratio perveniens ad finem suum, quam beata vita con-, sequitur. Ipsa autcm visio, intellectus cst ille qui in anima est, qui conficitur ex intelligente et eo quod intelligitur: ut in oculis vidcre quod dicitur, ex ipso sensu constat atque sensibili, quorum detracto quolibct, videri nihil potest.