Latin
Book 2, Chapter 18
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 18.32
Unproofread scanNot analysed yet
R. Quid de cæteris dicis? A. Quid I? II. Quod vides mibi plurimum suffragari. Restat enim animus et Deus, quae duo si propterea vera sunt quod in his est veritas, de immortalitate Dei nemo dubitat. Animus autem immortalis creditur, si veriUs quæ interire non potest, etiam in illo esse probatur. Quare jam illud ultimum videamus, utrum corpus non sit vere verum, id est non in eo sit vcritas, sed quasi qua-dam imago veritatis. Nam si cl in corpore, quod salis ccrtum cst recipere interitum, tale verum invenerimus, quale cst in disciplinis, non continuo crit disputandi disciplina veritas, qua omnes verae sunt disciplinæ. Verum est enim ct corpus quod non videtur disputandi ratione esse formatum. Si vero et corpus imitatione aliqua verum est, et ob boc non ad liquidum verum, nihil erit fortasse quod impediat disputandi rationem, quominus ipsa veritas esse doceatur. A. Interim quaeramus de corpore; nam ne hoc quidem cum const! terit, video istam controversiam terminatam. R. Unde scis quid velit Deus? Itaque attende: nam ego puto rorpus aliqua forma et specie contineri, quam si non haberet, corpus non esset; si veram baberet, animus esset. An aliter putandum est? A. Assentior in parte, de cætero dubito; nani, nisi teneatur aliqua figura, corpus non esse concedo. Quomodo autem, si eam veram haberet, animus esset, non satis intelligo. R. Nihilne tandem de primi libri exordio, et de illa tua geometrica recordaris? A. Bene commemorasti; recordor prorsus, ac libentissime. R. Talesne in corporibus figura; inveniuntur, quales illa disciplina demonstrat? A. Imo incredibile est quanto deteriores esse convincuntur. R. Quas ergo istarum veras putas? A. Ne quæso, etiam istuc me interrogandum putes. Quis enim mente tam caecus est qui non videat, istas quae in geometrica docentur, habitare in ipsa veritate, aut in his cHam veritatem; illas vero corporis figuras, siquidem quasi ad istas tendere videntur, babere nescio quam imitationem veritatis, et ideo falsas --sse! Jain enim totum illud quod ostendere moliebaris intelligo.