# Soliloquiorum Libri Duo 19.33

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, Book 2, Chapter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/19.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/19.33

R. Quid ergo jam opus est ut de disciplina disputationis requiramus? Sive enim figura geomelricæ in veritate, sive in eis veritas sit, anima nostra, id est intelligentia nostra, contineri nemo ambigit, ac per hoc in nostro animo etiam veritas esse cogitur. Quod si quælibet disciplina ila cst in animo, ut in subjecto inseparabiliter, nec interire veritas potest; quid, quæso, de animi perpetua vita, nescio qua mortis familiaritate dubitamus? An ilia linea vei quadraura vel rotunditas habent alia quæ imitentur ut vera sint? A. Nullo modo id possum credere, nisi forte aliud sit linea quam longitudo sine latitudine, et aliud circulus quam linea circumducta undique ad mediam æqualiter vergens. R. Quid ergo cunctamur? An ubi ista sunt, veritas non est? A. Avertat Deus amentiam. R. An disciplina non est in animo? A. Quis hoc dixerit? R. Sed forte potest, intereunte subjecto, id quod in subjecto est permanere? A. Quando mihi hoc persuadetur? R. Restat ut occidat veritas. A. Unde Geri potest? R. Immortalis est igitur anima: jamjam crede rationibus tuis, crede veritati; clamat et in te esse habitare, et immortalem esse, nec sibi suam sedem quacumque corpo iis morte posse subduci. Avertere ab umbra tua,Tcverterc in te; nullus est interitus tuus, nisi oblitum te sese quod interire non possis. A. Audio, resipisco, re. colere incipio. Sed, quaeso, illa quae restant expedias, quomodo in animo imperito, non enim eum mortalem dicere possumus, disciplina et veritas esse intelligantur. R. Aliud ista quaestio volumen desiderat, si eam vis tractari diligenter: simul et illa quae, ut potuimus, investigata sunt, recensenda tibi esse video; quia si nihil eorum quae concessa sunt dubium est, multum nos egisse arbitror, nec cum parva securitate cætera quærere.

---

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml.
