# Soliloquiorum Libri Duo 20.34

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, Book 2, Chapter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/20.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/20.34

A. Ita est ut dicis, et obtempero praeceptis tuis libens. Sed illud saltem impetrem, antequam terminum volumini statuas, ut quid intersit inter.veram figuram, quoe intelligentia continetur, et eam quam sibi fingit cogitatio, quæ graece sive phantasia sive phantasma dicitur, breviter exponas. R. Hoc quæris quod videre nisi mundissimus non potest, et ad cujus rei visionem parum es exercitatus; neque nunc per istos circuitus aliud quam exercitationem tuam, ut illud videre sis idoneus, operamur: tamen interesse plurimum quomodo possit doceri, fortasse breviter planum facio. Fac enim te aliqnid esse oblitum, aliosque te velle quasi in memoriam revocare. Dicunt ergo illi: Numquidnam hoc est, aut illud? diversa velut similia proferentes. Tu vero nec illud vides quod recordiri cupis, et tamen vides non hoc esse quod dicitur. Numquidnam tibi cum hoc evenit, omni modo videtur oblivio? Nam ipsa discretio, qua non admittitur quod falso admoneris, pars quædam recordationis est. A. Ita videtur. R. Tales ergo nondum verum vident; falli tamen decipique non possunt; et quid quaerant, satis norunt. At si tibi quispiam dicat te post paucos dies risisse quam natus es, non audes dicere falsuin esse: et si auctor sit cui fides habenda est, non recordaturus, scd crediturus es; totum enim tempus illud valL. dissima oblivione tibi sepultum est: an aliter putas? A. Prorsus consentio. R. Ilacc igitur ab illa oblivione plurimum differt, scd illa media est. Nam est alid recordationi revisendæque veritati propior atque vicinior: cui simile est quando videmus aliquid, certoque rccognoscimus id nos vidisse aliquando, atque nosSes affirmamus; sed ubi, aut quandQ, aut quomodo, aut apud quem nobis in notitiam venerit, satagimus repetere atque recolere. Ut si de homine nobis contigerit, etiam quaerimus ubi cum noverimus: quod cum ille commemopaverit, repente tota res memoriæ quasi lumen infunditur, nihilque amplius, ut reminiscamur, laboratur. An hoc genus ignotum tibi est, aut obscurum? A. Quid hoc planius? aut quid crebrius mihi accidere solet?

---

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml.
