# Soliloquiorum Libri Duo 4.5

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, Book 2, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/4.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/4.5

A. plumbeum pugionem! Posses enim concludere hominem esse immortalem, si tibi concessissem nunquam istum mundum esse posse sine homine, eumque mundum esse sempiternum. R. Dene quidem vigilas. Sed tamen non parum est quod confecimus, rcrum naturam sine anima esse non posse, nisi forte in rerum natura falsitas aliquando non erit. A. Istud quidem consequens esse confiteor. Sed jam amplius deliberandum censeo, utrum superius concessa non nutent. Non enim parvum gradum ad animæ immortalitatem factum esse video. R. Satisne considerasti, ne quid temere dcderis? A. Satis quidem, sed nihil video quo me arguam temeritatis. R. Ergo confectum cst rerum naturam sine anima viva esse non posse. A. Confectum hactenus, ut possint vicissim aliæ nasci, aliæ mori. R. Quid, si de natura rerum falsitas auferatur? nonne fiet ut vera sint omnia? A. Consequi video. R. Responde unde tibi videatur paries iste verus essc. A. Quia ejus non fallor aspectu. R. Ergo quia'ita cst ut videtur. A. Etiam. R. Si igitur aliquid inde falsum est quod aliter videtur atquc est, inde verum quod ita ut est videtur; ablato eo cui vidctur, nec falsum quidquam, nec verum est. At si falsitas in rerum natura non sit, vera sunt omnia. Nec videri quidquam nisi viventi animæ potest. Manet igitur anima in rerum natura, si auferri falsitas non potest; manet, si potest. A. Video robustius quidem esse factum quod jam conclusum erat; sed nihil hac adjectione promovimus. Nihilominus cnim manet illud quod plurimum me movet, nasci animas et interire, atque ut non desint mundo, non earum immortalitate, sed successione provenire.

---

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml.
