Latin
Book 2, Chapter 6
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 6.10
Unproofread scanNot analysed yet
R. Prius quid sit falsum, etiam atque etiam ventilemus. A. Miror si quidquam aliud erit, quam quod non ita est ut videtur. R. Attende potius, et ipsos sensus prius interrogemus. Nam certe quod oculi vident, non dicitur falsum, nisi habeat aliquam similitudinem veri. Ut verbi causa, homo quem videmus in somnis, non est utique verus homo, sed falsus, eo ipso quod habet veri similitudinem. Quis enim canem vidcat, et recte se dicat hominem somniasse? Ergo et ille falsus canis cst, ex eo quod similis vero est. A. Ita est ut dicis. R. Quid, vigilans quisque si viso equo putet se hominem videre? nonne eo fallitur quod ei apparent:'iqua homiuis similitudo? Nani si nihil ei appareat, nisi equi species, non potest arbitrari scse hominem videre. A. Prorsus cedo. R. Dicimus item falsam arborem quam pictam videmus, et falsam faciem quai de speculo redditur, et falsum turrium motum navigantibus, falsamque infractionem remi, ob aliud nihil nisi quod verisimilia sunt. A. Fateor. R. Ita ei in geminis fallimur, ita in ovis, ita in singulis sigillis ono annulo impressis, et in caeteris talibus. A. Sequor onutino atque concedo. R. Similitudo igitur rerum quæ ad oculos pertinet, mater est falsitatis. A.. Negare non possum.