# Soliloquiorum Libri Duo 6.12

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, Book 2, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/6.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/6.12

R. Atqui oportet patienter foramus, donec nohis cxteri sensus renuntient in veri similitudine habitare falsitatem. Nam et in ipso auditu totidem fere genera veriunt similitudinum: veluti cum loquenlis vocem, quem non videmus, audientes, putamus alium quempiam, cui voce similis cst; atque in deterioribus vel echo testis est, vel tinnitus ille ipsarum aurium, vel in horologiis merulae aut corvi quædam imitatio, vel quae sibi somniantes aut furentes videntur audire. Falsæ autem voculæ quæ dicuntur a musicis, incredibile est quantum attestantur veritati, quod post apparebit: tainen etiam ipsæ, quod sat est nunc, non absunt ab earum similitudine quas veras vocant. Sequeris hoec? A. Et libentissime. Nam nihil laboro ut intelligam. R. Ergo, ne moremur, videturne tibi ant lilium a lilio posse odore, aut mel thymimsm a melle thymino de diversis alveariis sapore, aut mollitudo plumarum cycni ab anscris tactu facile dijudicari? A. Non videtur. R. Quid, cum talia nos vel o'facere, vul gustare, vel tangere somniamus? nonne similitudine imaginum eo deteriore quo inaniore decipimur? A. Verum dicis. R. Ergo apparet nos in omnibus sensibus sive aequalibus, sive in deterioribus rebus, aut simililtudine lenocinante falli; aut etiamsi non fallimur suspendentes consensionem, seu differentiam dignoscentes, tamen eas res falsas nominare quas verisimiles deprehendimus. A. Dubitare non possum.

---

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml.
