Latin
Book 2, Chapter 7
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 7.14
Unproofread scanNot analysed yet
R. Ridiculum cst si te pudet, quasi non ob idipsum elegerimus hujusmodi sermocinalioncs: quae quoniam cum solis nobis loquimur, Soliloquia vocari et inscribi volo; novo quidem et fortasse duro nomine, sed ad rem demonstrandam satis idoneo. Cum enim neque melius quaeri veritas possit, quam inter. . rogando et respondendo, et vix quisquam inveniatur quem non pudeat convinci disputantem, eoque pene semper eveniat ut rem bene inductam ad discutiendum inconditus pervicaciæ clamor explodat, etiam cum laccralione animorum, plerumque dissimulata,, interdum et aperta; pacatissime, nt opinor, et commodissime placuit, a meipso interrogatum mihique respondentem, Deo adjuvante, verum quærere: quare nihil est quod vereare, sicubi te temere illigasti, redire atque resolvere; aliter binc enim evadi non potest.