# Soliloquiorum Libri Duo 9.16

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, Book 2, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/9.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/9.16

R. Attende potius; nam nullo modo in animum inducam, frustra nos auxilium divinum implorasse. Video enim, tentatis quantum potuimus omnibus rebus, non remansisse quod falsum jure dicatur, nisi quod ant se fingit esse quod non est, aut omnino esse londit ct non est. Sed illud superius falsi gentis, vel fal!ax eliam, vel mendax est. Nam fallax id recte dicitur quod habet quemdam fallendi appetitun); qui sine anima iutelligi non potest: sed partim ratione fit, partim natura; ratione, in animalibus rationalibus, ut in homine; natura, in bestiis, tanquam in vulpecula. Illud autem quod mendax voco, a mentientibus tit. Qui hoc differunt a fallacibus, quod omnis failax appetit fallere; non autem omnis vult fallere qui mentitur: nam et mimi et comoediæ et multa poemata mendaciorum plena sunt, delectandi potius quam fallendi voluntate, et omnes fere qui jocantur, mentiuntur. Sed fallax vel fallens is recte dicitur, cujus negotium est ut quisque fallatur. Illi autem qui non id agunt ut decipiant, sed tamen aliquid fingunt, vel mendaces tantum, vel si ne hoc quidem, mentientes tamen vocari nemo ambigit: nisi quid habes adversus ista quod dicas.

---

Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml.
