# Speculum [Incertus] 18

Augustine, Speculum [Incertus], 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/18

Unde te mihi, Patris Verbum, considerare volenti, nulla sufliciunt verba, quibus te valeam explicare. Quando autem abunde vel digne loqui potero? Quis de quo? Homo de Deo, opus de opifice, creatura de Creatore, parvus de immenso, temporalis de æterro: cujus venerabilis potentia omnipotentissima, qua noa gratuita bonitate fecisti: nec minus tamen venerabilis gratia, qua nos omnipotentissima misericordia salvasti. Qui et opus creatricis omnipotentiæ gratis fecisti ct opus salvatricis gratiae omnipotenter implesti: habens nimirum perpetem potestatem, et condendi incondita, et reparandi perdita. Nec igitur ille præcipuus theologorum summa profundius cæteris aquilinis contemplatus obtutibus scriptitans eructaret, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Id. I, 1, 2): nisi tu Deus Verbum, semper apud Patrem; semper cum Patre, semper de Patre, semper in Patre esses: non sicut vas in vase; vel civitas apud urbem; sed veluti sapientia intra sapicntem, veritas in verace, bonitas in bono, æternitas in æterno: quia nibil aliud in Patris substantia nisi Deus aequalis et coæternus illi a quo genitus es, esse potest. Obmatescat itaque, et cum suis auctoribus pereat omnis hæretica pravitas; quæ inimica semper lite nunc substantiam dividit, nunc personas confundit. Crescat rogo, fide, et magis magisque piis fecundetur actibus mater Ecclesia, quæ tres dcos colere, Trinitatem in personis non distinguere profanum et nimis impium judicat. Hæc denique cœlestibus erudita disciplinis credit, confitetur et docet unam procul dubio substantiam et tres personas, sciens omnia quæ ad fidei regulam perti. nent. Hujus magisterio et doctrina coelitus inspirata a puero doctus, corde credo, ore confiteor te, o summa Trinitas, una virtus et indiscreta majestas.

---

Augustine, Speculum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080b/stoa0040.stoa080b.opp-lat1.xml.
