Latin
22
Augustine, Speculum [Incertus] 22
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hanc fidei regularn dirigens intentionem meam, quantum me posse fecisti, Deus meus, quæsivi te, <desideravi intellectu videre quod credidi Hujus rei gratia ingressus sum multarum apothecam deliciarum, quibus pascitur mater Ecclesia: ubi consideravi plurima, et coepi explorare singula. Et cum huc illucque anxius avidusque discurrerem, tu bonus adjuvare cupiens desiderium quod dedisti, misisti manum pietatis tuæ, et solvisti nodum ambiguitatis meæ: et ideo delectat me de te valde cogitare, de te loqui, laudesque tuas pro modulo exiguitatis meae desideranti corde depromere, ut in praesenti miseria solo quidem corpore, tecum autem mente et omni aviditate, mi, tencar, Domine.