# Speculum [Incertus] 23.1-21

Augustine, Speculum [Incertus], 23.1 to 23.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/23.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/23.1

CAPUT XIX. De comparatione trium personarum. Quam veneranda Trinitatis et Eucharistiæ mysteria. Deus trine et une, scientiae lumen accende in me, per quod te intelligere merear trinum et unum Deum, sicut es trinus et unus Deus. Et ignorantix tenebras magis maRisque sicut coepisti remove a me, ut spiritualia spiritualiter videam, quantum possibile est humanæ fragilitati. Da mihi in via hac, qua te duce gradior, intellectum, atque inspira mihi, et semper doce per gratiam tuam, qualiter in te irreprehensibiliter sit credendum, ut te unum Deum essentialiter sapiam, et incomprehensibiliter trinum personaliter api'In; Patrem ingenitum, de Patre Unigenitum, de utroque procedentem et in utroque manentem Spiritum sanctum, nullum tribus anticipationis vel posteritatis intervenire momentum, nec dispertitum habere imperium; non in creandis consilium, regendis perficlendisque creaturis auxilium opusque divisum. Quidquid illic naturale est, indiruptum; quidquid personale est, inconfusum. mysterium meffabile et prae caeteris intellectu difficile! Reliqua vero sacramenta quoe tenentur in Ecclesia tua, Domine, stupenda sunt et veneranda; sed istud tui. sacramentum præcellit universa. Hoc nempe tuæ individuæ Trinitatis mysterium, et illud coelestis mensæ Sacramentum, quæ fideles et pias animas pascit carne et potat sanguine, ne esuriant, neque sitiant in æternum, fac me, Deus mens, pura et simplici conscientia praecipue inter caetera sentire et credere. sumcre et retinere. Ne sinas, quaeso, Domine, fidem in cis meam aliquatcnus vacillare; sed ita semper in cis et de eis pro tua tribuas pietate mihi credere ac intelligere, sicut veritas eorum se habet. Intret In cor meum gratia tua, quae sonet sine sono et sine strepitu, loquatur ibi tantorum omnem veritatem mysteriorum; luce et dulcedine intus ubique, et foris undique perfundat animam meam illa magistra virtutum, et judex' omnium veritatum; et sic irradiando et saporando eam in ipso veritatis centro stabiliat atque confirmet, ut nec velim nec possim de tantis mysteriis aliter sentire, nisi sicut oportet et decet 2.

---

Augustine, Speculum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080b/stoa0040.stoa080b.opp-lat1.xml.
