Latin
23.22 to 23.27
Augustine, Speculum [Incertus] 23.22-27
Unproofread scanNot analysed yet
Omnipotens bonitas, cujus pietatis aures ipsis pauperum tuorum desideriis patent, intellige clamorem cordis mei, et fave votis meis. Praesta, Domine, ut ipso mentis palato sentiam, gustem et sapiam hæc ineffabilia sacramenta: magna euim sunt et mira valde, et ego parvulus in eorum consideratione deficio, quoties ad intuenda ea fidei oculos attollo. Sed quia uno modo utraque nobis necessaria sunt ad salutem, Deus auctor omnium, invisibilis creator, qui es in substantia summa et una divinitas, atque personaliter vera et perfecta Trinitas: te Deum Patrem exoro ex quo omnia, et Filium tuum per quem omnia, simulque Spiritum sanctum in quo omnia; te Dominum meum, quem unum et verum in trinitate confiteor Deum, quo crcati, liberati et illuminati sumus, supplex rogo tantorum avidus mysteriorum, lacta me, nutri me, et in mensuram aetatis usque perfecti viri meam extende exiguitatem, ut solidum hunc et perfectum cibum capere valeam. Jmperfectum enim meum viderunt oculi tui (Psal. CXXXIII, 16).