# Speculum [Incertus] 26

Augustine, Speculum [Incertus], 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/26

CAPUT XXII. Quod non est pars in Deo nec divisio. Nec particulatim imples omnia, nec ullatenus ita putandum est, ut unaquaeque res pro magnitudine portionis suæ capiat te, id est, maxima majus, vel minima minus; dum potius in omnibus totus ipse sis, sive omnia in te. Cujus omnipotentia omnia concludit, neu cvadendi potentiam quis adilum invenire poterit. Qui enim te nun habet placatum, nequaquam evadet iratum. Immensitas quippe divinæ magnitudinis tuae ista est, ut intelligamus te intra omnia, sed nou inclusum; extra omnia, sed non exclusum.

---

Augustine, Speculum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080b/stoa0040.stoa080b.opp-lat1.xml.
