# Speculum [Incertus] 27

Augustine, Speculum [Incertus], 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/27

CAPUT XXIII. Quod Deus continet omnia. Et ideo interior es, ut omnia contineas; ideo exterior es, ut incircumscriptæ magnitudinis tune immensitate omnia circumcludendo regas. Per id ergo quod exterior es, ostenderis esse creator; per id vero quod interior es, omnia gubernare et regere demonstraris. Ac ne ca quae creata sunt sine te essent, tu intra omnia es: verum ne extra te essent, tu eXterior es, ut omnia concludantur a te, non locali magniludine, sed potentiali præsentia, quia ubique es praesens, et omnia tibi præsentia, quamvis quidam hoc intelligant, quidam vero non intelligant.

---

Augustine, Speculum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080b/stoa0040.stoa080b.opp-lat1.xml.
