Latin
28
Augustine, Speculum [Incertus] 28
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXIV. Quod non sit corporea deitas. Hæc et alia multa docuit me mater Ecclesia, mater sancia, universalis et orthodoxa, cujus me fieri membrum voluisti per gratiam tuam; et de cjus coelesti doctrina me ita certum et sccurum in omnibus pro tua pietalc reddere dignatus es, Domine. per assiduam tuae inspirationis illuminationem, ac si multa quai clausa mysteriis latent, non per speculum, sed facie ad faciem intuercr. Docuit igitur te solum vivum et verum Deum non esse corporeum vel passibilem vel palpabilem, nullam tut partem corporeis oculis posse sentiri, nihil de substantia tua atque natura ullo modo esse violabile, aut composititium, aut fictum, (a) aut majus ant inferius; sed per omnem modum ex omni parte sine deformitate perfectum, sine quantitate magnum, sinc qualitate bonum, sine tempore sempiternum, sine morte vitun, sine infirmitate fortem, hine mendacio veritatem, sine loco ubique totum, sine situ ubique presentem, sine extensione omnia implentem, sine contractione ubique occurrentem, sine motu omnia transcendentem, sine statu intra omnia manentem, sine indigentia omnia creantem, sine lahore omnia regentem, sine tui initio omnibus initium dantem, sine tui mutatione omnio mutabilia facientem, atque semper et ubique regnantem, sine fine manentem. Domine Deus une, Trinitas Deus, quæ incomparabiliter rebus omnibus antecellis: adeo es ineffabilis, inlinita et incomprehensibilis, ut parvissimum sit valde omne quod de te dici potest. Multa enim dicimus; sed plene id quod es dicere non possumus. Et quia univers rum consummatio sermonum ipse es, cnm ergo pervenerimus ad te, cessabunt procul dubio multa ista quæ dicimus, et manebis unus omnia in omnibus, et sine fine dicemus omnia unum, laudantes te unum, et in te facti etiam nos unum: videntes te jugiter sine fine incorporalem, naturaque immutabilem trinitatem, et in te onmia scientef, et in te gaudium perpetualiter mansurum habentes, ab omni sanati languore, ut in illam immortalitatis gloriam transformati.