# Speculum [Incertus] 29

Augustine, Speculum [Incertus], 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/29

CAPUT XXV. De visione Dei. Trinitas una. Cum Venerit visio hæc quae danda facie ad faciem promittitur, quando palam de cunctis annuntiabitur mysteriis, et liilei species atque spei res succedent; tunc clarius certiusque scientes intuebimur, nihil creatum, aut serviens in te, Trinitas una, nibil inaequale, nihil gratia æquale, nihil anterius posteriusve, nihil majus, aut minus, nihil extraneum aut officiale alteri, nihil persuasione'aut subreptione inertum, nihil moribus vel voluntate diversum, nihil officio singulare aut alleri communicabile, non confusum, totum perfectum; quia totum in uno et unum in toto, non tamen solitarium: quoniam summum honum et summam sapientiam, et summam benign tatem te, sancte Pater, unum omnium principium; ct Veritatem tuam, perquam te intelligimus, nulla ex parte tibi dissimilem, quæ forma est omnium, et quæ sola implet hoc quod appetunt omnia; simulque insum utriusque Donum, quo beata sunt quæcumque beata sunt, in te ct cum te colimus et adoramus, unam scilicet incommutabilem Trinitatem.

---

Augustine, Speculum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080b/stoa0040.stoa080b.opp-lat1.xml.
