# Speculum [Incertus] 3.28-47

Augustine, Speculum [Incertus], 3.28 to 3.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/3.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/3.28

Et cum effunderis super nos, tu non jaces, sed erigis nos; nec tu dispergeris, sed colligis nos. Sed quæ imples omnia, te totum capere omnia, partem tui capiunt, et eamdem partem simul omnia capiunt? An singulas singulas, et majores majora, minores capiunt minora? Ergone aliqua pars tui major, aliqu minor? An ubique totus es, et res nulla te totum capit? Quid ergo es, Domine Deus meus, quid ergo, nisi Dominus Deus meus? Quis enim Deus præter Dominum, aut quis Deus præter Deum nostrum (Psal. XVII, 32)? Nemo plane, nemo. Nemo enim est alius præter te trinum et unum, unum et trinum, neque in cœlo sursum, neque in terra deorsum. Qui tui similis? Quis magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis in omni virtute, sicut tu Deus noster, qui facis magna et mirabilia (Exod. XV, 11), et inscrutabilia quorum non est numerus? Te cuncta magnificant, te omnis spiritus laudat, te adorant, te benedicunt omnia illa beatorum spiritum et supernorum civium agmina. Tibi mater Ecclesia in toto orbe offert preces, et incessanter dicit laudes. Te ego ultimus servorum tuorum laudo et benedico, Quis similis tui, Domine (Psal. LXXXVIII, 9)? Et merito cuncta quæ operatus es tibi soli creatori obediunt, serviunt, tremunt; ad nutum tuum facis quæcumque velis.

---

Augustine, Speculum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080b/stoa0040.stoa080b.opp-lat1.xml.
