Latin
30
Augustine, Speculum [Incertus] 30
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXVI. Exemplum de igne et anima. Cum enim tertio repetitur quod unum est, non numerus coacervatur, sed unum csse illud asseritur. (b) Gignens, genitus, et procedens, Ires quidem personæ, sed una substantia. Sicut ignis, candor, calor, tria nomina, sed res una; sic memoria, intellectus, voluntas, sed una anima, quae inseparabiliter dcmonstrantur, et inseparabiliter operantur. Si hoc in creaturis invenitur, quid de te Creatore intelligendum est? Natura quippe divinitatis tuæ immobilis est omni modo et immutabilis; personæ vero mobiles sunt secundum relationem, non juxta proprietatem; et ideo in relatione personarum trinitas, in naturæ vero substantiæ unitas, Unitas siquidem propter inseparabilem essentiam deitatis; trinitas autem propter diversitatem nominum. Non enim nomina tantum, sed etiam nominum proprietates, hoc cst personas, vel, uti Græci exprimunt, ύποστάσεις, id est substantias, confitemur.