# Speculum [Incertus] 37.1-20

Augustine, Speculum [Incertus], 37.1 to 37.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/37.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/37.1

CAPUT XXIII. De in finitate Dei. Gratiæ aguntur Deo.Scopus hujus libelli. (a) Deus vera et infinita beatitudo, a quo et per quem et in quo beata sunt omnia quæcumque beata sunt. Deus vera et summa vita, a quo et per quem et in quo vivunt omnia quæ vere summeque vivunt. (b) Deus bonum et plchrum, a quo et per quem et in quo bona et pulchra sunt omnia quæcumque bona et vere pulchra sunt. Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil, ultra quem nihil, infra quem nihil. Deus sub sub quo totumn cum quo totum, in quo totum. Deus a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Deus cujus nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit. Deus qui petere jubes, et invenire facis, et pulsantibus aperis (Matth. VII, 7). Deus a quo averti cadere est, in quem converti resurgere, in quo manere consistere. Deus quem nemo amittit nisi deceptus, nemo quærit nisi admonitus, nemo invenit nisi purus aut purgatus. Deus cujus pietatis ope et bene servit subjectus, et bene dominatur prælatus; et ideo sine te nemo eorum recto incedit tramite dominatur vel ordine. Deus invisibilis et immense, ineffabilis et æterne, incomprehensibilis et incorporec, immortalis et et perpetue, incommutabilis et incircumscripte, mirabilis et benedicte, indicibilis, cui esse est vivere, sapere et intelligere, scire et posse, pulchrescere et clarescere unum et idem est; quia simplex es, et dividi non potes. Tu es Deus meus vivus ct verus, Deus plus, rex meus magnus. Te unum Deum colo, unum naturarum principium, a quo universitas et inchoatur et perficitur et continetur: unum Deum a quo sumus, per quem sumus, in quo sumus, a quo discessimus, cui dissimiles facti sumus;

---

Augustine, Speculum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080b/stoa0040.stoa080b.opp-lat1.xml.
