Latin
37.21 to 37.38
Augustine, Speculum [Incertus] 37.21-38
Unproofread scanNot analysed yet
principium ad quod recurrimus, et formam quam sequimur. et gratiam qua recunciliamur; unum quo aucture conditi sumus, et pacem qua unitati adhæremus; unum Deum quo creatore vivimus, quem diligentes, et quo fruentes beate vivimus; te laudo, benedico atque adoro, tuæ clementiæ et bonitati gratias refero pro universis donis tuis ac datis, et pro omnibus beneficiis misericordiæ tuæ, quæ animæ corporique meo largiris, et semper largitus es a puero et a cunabulis meis proter te et nomen tuum sanctum. Unde expertus didici, quia tu Deus noster, Deus es infinitæ misericordiæ, et majestatis immensæ pietatisque gratuitæ: qui servos tuos inter adversa et prospera mirabiliter dirigis atque custodis, cicque moderaris vitam illorum in utraque parte, ut adversa prosperis, et prospera succedant adversis. Confiteantur ergo tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi (Psal. CXLIV, 10); et ut confitendo rosipiscant, non cessent a laudibus tuis ipsi etiam peccatores. Quorum unus ego licet in pecatis promior, corde tamen desideranti tuas decanto laudes, si non ea qua debeo laude vel dignitate, facio qua valeo facultate: respice, quæso, sereno vultu ad hoc meæ exiguitatis obsequium, et propitiabili dignatione accipe tantillum sacrificium confessionis fidei meæ, ut ad te redeat quod a te venit; non respiciens tantum ad id quod devotus offero, quantum ad ea quæ devotissime dicere volui et volo. Quidquid enim dedecet vel te offendit, abhorret anima mea. Utinam possem talia qualia illi hymnidici Angelorum chori! O quam diligenter me in laudibus tuis totum effunderem, et luculenter in medio Ecclesiæ carmen gloriæ tuæ infatigabilis perorarem! Sed quia ut illi nequeo, prorsus tacebo? Væ, Domine, tacentibus de te, qui ora mutorum resolvis, et linguas infantium facis disertas (Sap. X, 21). Verum quia parvulis licet laudes tuas vel balbutire, suscipe sacrificium, precor, de manu linguæ meæ, de cordis amore.