Latin
4
Augustine, Speculum [Incertus] 4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. Quod solo nutu omnia fecit Deus, et in omnibus est totus. Tu es enim vere Dominus solus, Deus invisibilis, inæstimabilis, incircumscriptus, illocalis, immensus, imcomprehensibilis, ubique totus, ubique præsens, ineffabiliter omnia penetrans, omnia continens, omnia sciens uncta prospiciens, omnia potens, et universa gubernans, totus in cœlo, totus in terra, tolus etiam ubique; et non est alius præter te Deum nostrum, in quem credit et adorat mater Ecclesia apostolica et universalis. Tu es vere2 colendus et venerandus, timendus et amandus cum omni semper devotione, Domine Deus noster. Qui cum non essemus, potenter fecisti nos: et cum perditi fuissemus culpa nostra, pietate et bonitate ina mirabiliter recuperasti nOS. (a) Unde confiteor fibi, rex coeli ct terræ, et honorifico te sacrificia landis. Et quia exteriora munera desunt, totis medallis cordis quæ in me sunt, vota laudationis reddo! ibi. Sed quia nihil nisi de tuo acceptabile tibi offerri otest; tu Deus, in cujus lumine lumen videmus, da, quæso, lucem in corde, da verbum in ore, da menti cœlestem conscendere sedem: na fontem lustrare boni, da luce reperta (b) In te conspicuos animi defigere visus. Et quoniam altera pars snmuscocli, altera terrre, nude corpus quod corrumpitur aggravat, animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15); Disjice terrenæ nebulas et pondera molis, ntque tuo, quæso, splendore illumina obscuram interioris hominis faciem: siste vagas mentes pcr devia multa ruentes. Subde carnem spiritui, appetitus rationi, vilia virtutibus, corpus animo, atque luae me intus exteriusque subde per omnia voluntati: ut universis suo bene compositis ordine, per gratiam tuam et te perfecte diligcre et digne laudare merear labiis ct corde, omnique qua valeo virtute clamans ad te, atque ita dicens: