# Speculum [Incertus] 5

Augustine, Speculum [Incertus], 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/5

CAPUTIV. De essentia deitatis. (c) Summe, optime, potentissime, misericordissime, justissime, secretissime, præsentissime, pulcherrime, fortissime, suavissime, invictissime, verissime Domine Dens noster, stabilis es et incomprehensibilis; immutabilis mutans omnia, invisibilis videns omnia, immortalis, illocalis, interminus, incircumscriptus, nusquam finitus, ineffabilis inæstimabilis, indicibilis, inscrutabilis, irnmotus, tangens omnia, investigabilis, metuendus atque terribilis, venerandus atque verendus, honorandus atque horrendus, nunquam novus, nunquam vctus, omnia innovans, ct in vetustatem perducens superbos, et nesciunt: semper agens, semper quietus, colligens et non egens, omma portans sine onere, omnia implens sine inclusione omnia creans et protegenS, nutriens et perficiens, quærens cum nihil desit tibi. Amas. nec aestuas; zelas, et securus es; poenitet te, et non doles; irasceris, et tranquillus es, opera mutas, sed consilium nunqnam: recipis quod invenis, et nunquam amisisti; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis. Supererogatur tibi ut debcas: et quis habet quidquam non tuum? Reditis debita nulii debens, donas debita nihil perdens.

---

Augustine, Speculum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080b/stoa0040.stoa080b.opp-lat1.xml.
