# Speculum Peccatoris [Incertus] 1

Augustine, Speculum Peccatoris [Incertus], 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-peccatoris-incertus/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-peccatoris-incertus/1

CAPUT PRIMUM. Quid Ilia, Utinam saperent, elc., peccutor doceatur. Quoniam, charissime 1, in via hujus sæculi fugientis sumus, dies nostri sicut ambra prætereunt. Necesse est igitur corde sollicito sæpius memorari, quod nostra fragilitas, nostra mortalis infirmitas toties cogit oblivisci. Quid est illud? Quod ipse omnipotens Dominus nostrum sui gratia volerprofectum. per beatum Movsen nobis consuluit dicens, Utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent (Deut. XXXII, 29). Eia, frater mi, ecce feliciter poterimus evadere mortis periculum, si diligenter studeamus sequi divinum consilium, quod nobis intimat Dominus dicens, Utinam saperent, etc. O felix et utile consilium. mortis remdium, salutis antidotum, peccatoris speculum, Utinam saperent etc. O salutifera nostri Redemptoris sententia, ex qua nobis instructio sapientiæ, admonitio continentiæ, speculum providentiæ, exaltatio pœnitentiæ, acquisitio divinæ gratiæ datur! Ait ergo, Utinam saperent, etc. O admiranda bonitas nostri Creatoris! o ineffabilis charitas nostri Redemptoris! o prædicanta benignitas nostri Salvatoris! Nos servi nequam sumus, servi negligentes, servi inutiles, qui nostris exigentibus meritis mortem meruimus potius quam vitam: et ecce pius fari possit, exsultet in gaudio spiritus int utero ejus, quod ipsi omnipotenti Deo, ipsi regi sæculorum, ipsi Domino Angelorum, ipsi Creatori omnium creaturarum cora est de nobis infirmis et miseris ac mortalibus? Cura ergo permaxima nobis inesse debet, quatenus præ omnibus et super omnia sacris ejus præceptis diligenter obediamus; et ea devote diligamus, et studiose ea impleamus. Væ nobis in perpetuum, quoniam, teste Apostolo, miserabiliores omnibus hominibus erimus (I Cor. XV, 19), aut deteriores, si hæc otiosi et inanes existimus, nisi in primis omnia odio habeamus, quæ ipsi Domino displicere cognovimus; et illa fideli corde diligamus, quæ tremendæ ejus majestati placere credimus. Proinde die noctuque exorandus est ipse clemens et misericors Deus et Dominus, ut nobis largiatur auxilium, qui suum tam salutare præstat consilium, dicens, Utinam saperent, etc. Valde mira et utilis est sententia illa, non semel tantum, sed sæpius repetenda, Utinam saperent, etc. mtoris admonitio senten

---

Augustine, Speculum Peccatoris [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080c/stoa0040.stoa080c.opp-lat1.xml.
