Latin
10
Augustine, Speculum Peccatoris [Incertus] 10
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc utinam lectionem legat aliquis, et sapiat, et sanc intelligat, et in corde suo retineat implicatus peccatis; amore mundi et carnis inebriatus et cæcatus, cui plus placet luxuriosi cadaveris venenosa voluptas quam animæ suæ sanitas, qui plus studet circa Martham quam circa Mariam1, cui plus est de mundo quam de Christo, cui plus est de lege bovina quam de lege divina. Legat igitur lectionem istam insipiens ille qui ejusmodi est, et speculetur in hoc speculo peccatoris speciem suam. Consideret diligenter, unde veniat, quid sit, et quo vadat; perpendat ex præmissis per quam semitam vehementer metuendam, per quod iter tenebrosum, per quam horrendas manus misera ejus anima transitura est. O stulte peccator, quia ista considerare nescis, sive præmeditari non vis! Quia ista prævidere negligis, ideo sæpe te invadit superbia, exagitat ira, excruciat malitia, vulnerat invidia, inflammat luxuria, fagitat pigritia, ligat avamenta prudenter non prospicis, ideirco contumax, injuriosus, obstinatus sæ e efficeris, piger et acediosus ad opus divinum accedis: illud negligenteragis et desidiose. Quare? Quia non vis prævidere vadis.