# Speculum Peccatoris [Incertus] 8.1-15

Augustine, Speculum Peccatoris [Incertus], 8.1 to 8.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-peccatoris-incertus/8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-peccatoris-incertus/8.1

CAPUT VI. De studiis vanis. De disciplina hic subeunda. Erubescat ergo superbus et infelix peccator. et timeat clatione cæcatus ira inflammatus, impatientiæ vitio fædatus, scientia inflatus: cui placet ars Aristotelis, quam scientia de Apostolis, plus co-dex Plalonis, quam liber divinus: quem nulla lectio lætificat,scientia ædificat quem nullus sermo sapit, nisi fuerit grammatice conceptus, dialectice imaginatus, rhetorice purpuratus. Stultus es qui hæc ignoras, et erras: quoniam qui talia agunt, et in talibus dies suos consumunt, peccatum sibi generant, et mortem parant; quia ex simili studio similem concipiunt scientiam, hoc est, folia colligunt, non fructus, id est verba, non virtutes; verba enim in ventum proferunt, et aerem verbis verberant, verbositatem sonant, japientia eorum devorata est (Psal. CVI, 27). Sicut enim homo ebrius nescit quid agit, aut quo vadit, eo quod se ipsum ignorat; ita insipientes1 clerici sæculares in bibenda hujusmodi scientia se conturbant, libros devorant, sententias multiplicant, sed quid agant penitus ignorant, quia ad quem tinem miserum tendant, miseri non attendunt. O utinam tales saperent! Si enim fugientis vitæ suæ brevitatem perpendissent,si quam tremendo judicio, non tantum de mortuis eorum operibus, imo de omni verbo otioso quam districte responsori sunt, prævidissent; mox terrore perterriti, mox divino amore percussi, vana hujus vitæ studia reliquissent, et de studio vanitatis venissent ad studium veritatis, et de studio stultitiæ ad studium sapientiæ, hoc est, de studio curiositatis ad studium sanctæ humilitatis, de schola luxuriæ et pravitatis ad scholam munditiæ et sanctitatis seu castitatis, de vita iniquitatis ad vitam sanctitatis, hoc est, de vita fornicationis ad vitam beatæ religionis, id est, de domo conversationis mundanæ da domum sanctæ disciplinæ. Unde bendictus ipse Spiritus sanctus per Prophetam peccatoribus præcipit, dicensn, Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et percatis de via justa (Psal.

---

Augustine, Speculum Peccatoris [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080c/stoa0040.stoa080c.opp-lat1.xml.
