Latin
8.16 to 8.38
Augustine, Speculum Peccatoris [Incertus] 8.16-38
Unproofread scanNot analysed yet
11, 12). O quam terribilis est hæc sententia et nimis metuenda his qui disciplinam non apprehendunt! ex hac Spiritus sancti sententia pitet quia peribunt. Hinc est quod Dominus per Moysen ait, Omnis anima quæ non fuerit afflicta die hæc, peribit de populo meo (Levit. XXIII, 29). Notanda sunt allentius verba ista. Anima, inquit, peribit, quæ non fuerit afflicta, subaudi, per disciplinam, per morum correctionem, per pœnitentiæ satisfactionem, per cordis contionem, per conscientiæ purificationem. Et dicebatdie hac, id est, in præsenti tempore gratiæ, id est, dei hujus vitæ: quoniam qui non suscipit modo tempus pœnitentiæ, post mortem non invenit locum indulgentiæ. Quapropter time, tu peccator, tu caro superba, ta vite cadaver, quem adhuc viventem vermes quotidie corrodunt, qui de tuo corruptibili corpusculo generantur; contremisce superbiam, projice vanitatem, fure luxuriam, apprehende disciplinam, ne percas. Vide in hoc speculo quid es, et quid eris: cujus conceptio tabes menstrua, origo Intum putredo finis. Utinam ergo saperent. etc. Ecce miser, causas mille dolorum habes, et adhuc superbis. Iterum te, frater, convenio, ut Quidquid agant alii sis memor ipse tui: vilescat tibi mundus plus quam tu mundo. Hujus igitur tantæ calamitatis miseriam considerans attentius, et cum propheta ingemiscens, dicito: Iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Quoniam in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper (Psal. XXXVII, 19 et 18). Et iterum dic cum Apostolo, qui flebilem humanæ conditionis statum deplorat, dicens, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Hæc salutifera Apostoli sententia exigit prudentem lectorm. Adhuc in corpore Apostolus vixit, quando tamen corpus mortuum no uinavit; quia qui sapiens est, jam mortem ante oculos considerat, jam se mortuum reputat, cum se moriturum pro certo sciat.