Latin
10.95 to 10.103
Augustine, Tractatus Adversus Judaeos 10.95-103
Unproofread scanNot analysed yet
Locus enim unus est lege Domini constitutus, ubi manibus vestris sacrificia jussit offerri, præter quem locum omnino prohibuit. Hunc ergo locum quoniam pro vestris mcrilis amisistis, etiam sacrificium quod ibi tantum licebat offerri, in lucis offerre aliis non audctis. Ecce omnino impletum esL quod ait Propheta, Et sacrificium non accipiam de manibus vestris. Nam si in terrena Jerusalem manaret vobis templum ct allare, possetis dicere in eis hoc esse completum, quorum iniquorum intervos constitutorum sacrificia Domninus non acceptat; aliorum vero ex vobis atque in vobis accepture sacriticia, qui Dei præcepta castodiunt. Hoc non esl cur possit dici, ubi nullus omnino vestrum ost, qui secundum Legem, quæ de monte Sina processit, manibus suis sacrificium possit offerre. Neque boc ita prædictum et impletum est, ut vos prophetica sententia respondere permittat, Quia manibus non offerimus carnem, sod corde et ore offerimus laudem, secundum illud in Psalmo: Immola Deo sacrificium laudis (Psal. xLix, 14). Eliam hinc contradicit vobis, qui dicit, Non eat mihi voluntas in vobis.