# Tractatus Adversus Judaeos 13

Augustine, Tractatus Adversus Judaeos, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/13

Deinde ne existimetis, non offerentibus vobis, nec illo accipiente de manibus vestris, Deo sacrificium non offerri; quo quidem ille non eget, qui honorum nostrorum nullius indiget: tamen quia sine sacrificio non est, quod non illi, sed nobis utile est, adjungit et dicit, Quia ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarum eat factum in gentibus; et in omni loco sacrificium offertur nomini meo, sacrificium mundum: quonium magmum nomen meum in gentibus. dicit Dominus omnipotens. Quid ad hæc respondetis? Aperite oculos tandem aliquando, ct videte, ab orientc sole usque in occidentem, non in uno, sicut vobis fuerat constitutum, sed in omni loco offerri sacrificium Christianorum; non cuilibet deo, sod ei qui ista prædixit, Dco Israel. Unde et alibi dicit Ecclesiæ suæ: Et qui eruit te, ipse Deus Israel, universæ terræ vocabitur (Isai. LIV, 5). Scrutamini Scripturas, in quihus putatis vos habere vitam aternam (Joan. v, 59). Ei profecto haberetis, si Christum in eis intelligeretis, et teneretis. Sed perscrutamini cas: ipsæ testimonium perhibent de hoc sacrificio mundo, quod offertur Deo Israel; non nb una gente vestra, de cujus manibus non se accepturum prædixit;sed ab omnibus gentibus, quæ dicunt, Venite, ascendamus in montem Domini (Isai. II, 5). Nee in uno loco, sicut vobis præceptum erat in terrena Jerusalem; sed in omni loco, usque in ipsam Jerusalem '. Nec secundum ordinem Aaron, sal secundum ordincm Melchisedec. Christo enim dictum est, ct de Christo tanto ante praedictum est, Juravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedec (Psat. CIX, 4). Quid cst, Juravit Dominus; nisi, inconcussa veritate firmavit' et quid est, non pænitebit eum, nisi, hoc sacerdotium nulla omnino ratione mutabit? Neqnc cnim sicut hominem, pœnitet Deum: sed Dei dicitur pænitentia, quamvis ab illo institutæ,. rui cujusque mutatio, quæ credebatur esse mansura. Proinde cum dicit, Non pænitebit eum, Tu es sacerd a iu æternum secundum ordinem Melchisedec; satis ostendit eum poeniluissc, hoc est, eum mutare voluisse sacerdotium quod constiterat secundum ordinem Aaron: sicut de utroque videmus implemur. Nam et Aaron sacerdotium jam nullum est in aliquo templo, ct Christi sacerdotium in æternum perseverat in coelo.

---

Augustine, Tractatus Adversus Judaeos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080d/stoa0040.stoa080d.opp-lat1.xml.
