# Tractatus Adversus Judaeos 14

Augustine, Tractatus Adversus Judaeos, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/14

Ad hanc ergo lucem Domini vocat vos Prophela, cum dicit, Et nunclu, domus Jacob, venile, ambu- ' lemus in luce Domini. Tu, domus Jacob, quam vocavit et elegit; non Tu, quam dimisit. Dimisit enim plebem suam, domum Israel. (Isai, n, 5, 6). Quicumquc inde venire vultis, ad hanc pertinebitis, quam vocavit; illa carebitis, quam dimisit. Lux quippe Domini, in qua ambulant gentes, illa cst de qua idem propheta dicit, Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque iti fines terræ (Id. xux, 6). Cui hoc dictum est, nisi Christo? de quo impletum est, nisi de Christo? Non est ista lux in vobis, de quibus identidem dictum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant; et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem (Rom. XI, 8). Non est, inquam, in vobis hæc lux. ideo nimia caecitate lapidem reprobatis, qui factus cst in caput anguli. Ergo, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, G). Quid est, Accedite; nisi, credite? Quo enim eatis, ut ad cum accedatis; cum ille sit lapis de quo Daniel propheta dicit, quod crescendo tam magnus mons f.actus sil, ut implerct universam faciem terrae (Dan. II, 35)? Sic enim ct gentes quae dicunt, Venite, ascendamus in montem Domini, nusquam terrarum pergere et pervenire contendunt. Ubi sunt, ibi ascendunt: qnia in omni loco sacrificium offfertur Fecundum ordinem Melchisedec.Et sicut:dius propheta dicit, Exterminat Deus omnes deos gentium terræ, et adorant eum unusquisque de loco suo (Sophon. II, 11). Cum ergo vobis dicitur, Accedite ad eum: non vobis dicitur, Naves aut jumenta præparate, et vestris victimis onerate, ct de tam longinquo pergite ad locum ubi Deus sacrificia vestræ devotionis i acceptet; sed, Accedite ad eum qui in vestris auri. bus prædicatur, accedite ad cum qui ante oculos vestros glorificatur. Ambulando nun laborabitis: ibi enim acceditis, ubi creditis. CAPUT X. — 15. Qua charitate invitandi Judcci ad fidem. Hæc, charissimi 1, sive gratanter, sive indignanter audiant Judæi, nos tamen ubi possumus, cum corum dilectione praedicemus. Nec superbe gloriemur adversus ramos fractos: sed, potius cogitemus cujns gratia, et quanta misericordia, et in qua radice inscrli sumus; nt non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Beda seu Florus, ad Rom. xi), non cis cum præsumptione insultando, sed cum tremore exsultando dicamus (Psal. II, i 1). Venite, ambulemus in luce Domini, quoniam magnum nomen ejus ingentibus. Si enim audierint et obaudierint, erunt inter eos quibus dictum est: Accedite ad eum, et illuminamini (Rom. XI); et vultus vestri non erubescent. Si autem audiunt et non obaudiunt, vident et invident, inter eos sunt de quibus dictum est: Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis frendet, et tabescet (Psal. CXI, 10). Ego autem, dicit Ecclesia Christo, velut oliva fructifera in domo Domini, speravi in misericordia Dei in æternum, et in sæculum sæculi (Psal. LI, 10).

---

Augustine, Tractatus Adversus Judaeos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080d/stoa0040.stoa080d.opp-lat1.xml.
