# Tractatus Adversus Judaeos 2.42-62

Augustine, Tractatus Adversus Judaeos, 2.42 to 2.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/2.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/2.42

Et Pascha nostrum 1 Christus est; et azyma nostrum sinceritas vcrilalis, fermentum non babens vetustatis: et si qua alia suut, in quibus nunc immorari opus non est, quæ illis vcteribns adumbrata sunt signis, iu iNo habent finem, cujus regni non erit finis. In illo quippe omnia oportebat impleri, qni venit Legem et Prophetas non solvere, sed implere (Matth. v, 17). CAi'UT III. — 4. Christus Legem non cuacuavit arguendo, sed implendo mutavit. Mutatio veterum sacramentorum predicta in Psalmis. Proinde illa vetera signa rerum non evacuavit arguendo, sed implendo mutavit: ut alia essent quæ nuntiarent venisse jam Christum, quam fuerant illa quæ prænuntiabant esse venturum. Quid sibi autem vult, quod sic prænotantur quidam psalmi, quos et ipsi legunt ct babent in Litterarum auctoritate sanctarum, ut in eorum titulis scriptum sit, Pro iia quæ immulabuntur t? textus vero eorumdem psalmorum prædicat Christum: nisi quia eorum mutatio per illum futura prædicta est, p quem apparet impleta, ut populus Dei. qui nunc est populus christianus, jam nun cogatur observare quæ propheticis temporibus observabantur: non quia damnata, sed quia mutata sunt; non ut rcs ipsae quæ significabantur perirent, scd ut rerum signa suis quæque temporibus convenirent. CAPUT IV. — 5. Christus in Psalmo quadragesimo quarto prænuntiatus. Denique in psalmo quadragesimo quarto (nam ipse primus est eorum qui hujusmodi titulum pra ferunt, Pro iia quæ immutabuntur: ubi etiam legitur, Canticum pro dilecto) apertissime Chri- Ilus ostenditur: Speciosus forma præ filiis hominum. Qui cum in forma Dei ellel, non rapinam arbitratus est, esse æqualis Deo. Ibi ei dicitur, Accingere gladium tuum juxta femur: quod in carne esset hominibus locuturus. Per gladium quippe sermo, jcr femur caro signilicatur: quia semetipsum exinanivit, formam servi accipent; ut ille per divinitatem speciosus forma præ filiis hominum, etiam illud fieret per infirmitatem, quod de illo alius propheta, Vidimus eum, et non habebat specum, neque decorem;

---

Augustine, Tractatus Adversus Judaeos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080d/stoa0040.stoa080d.opp-lat1.xml.
