# Tractatus Adversus Judaeos 2.88-109

Augustine, Tractatus Adversus Judaeos, 2.88 to 2.109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/2.88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/2.88

Nou enim ipso ulla delicta habuit,. sed nostra portavit: unde dicit, Et delicta mea. a te non sunt abscondita. Ibi seriptum est ei prænuutiatum, quod in Evangelio legimus factum (Matth. XXVII, 31, 48): Dederunt in escam meam fel, et in ait.. mea potaverunt me aceto. Per hunc ergo immutata suut vetera, quæ titulus Psalmi prædixerat immutanda. Quod Judæi legentes et non intelligentes, aliquM se dicere existimant, cum requirunt a nobis quomodo accipiamus auctoritatem Legis et Prophetarum, cum sacramenta non observemus quæ ibi præcepta sunt. Non observamus, quia mutata. sunt: mutata suut autem, quia mutanda prænuntiata sunt; et in cum credimus, cujus revelatione mutam suut. Non ergo observamus sacramenta quæ ibi praecepta. sunt, quia intelligimus quæ ibi prædicta sunt, ei tenenuis quæ ibi promissa suut. Isti autem qui hæc nobis objiciunt, adhuc amari sunt ex parentibus suis, qui dederunt in escam Domino fel, et adhuc veteres ex accto quod ei potandum obtulerunt: et idco non. intelligunt, quia in eis impletur quod sequitur, Fiat mensa eorum coratn ipsis in muscipulam, et retributionem et scandalum. Ipsi enin fellei et acidi facti sunt, felleas et addas escas p: ni vivo ministrando*. Quomodo cnim II vr videant, dc quibus ibi prædictum est, Excæcentur' oculi eorum, ne videant? et quomodo. sint recti, ut sursum cor habeant, de quibus prædictum est, Et dorsum eorum semper incurva? Nee do omnibus hæc dicta sunt: ino vero de imnibus ad quos pertinent quæ prædicta sunt. Ad cos enim qui vcl tunc ex illis crediderunt in Christum, vel nunc usque credunt, vel deinceps usque in finem sæculi credituri sunt, ista non pertinent, ad verum Israel1 scilicet, qui videbit Dominum facie ad faciem. Neque enim omnes qui ex Israel sunt, hi Israel sunt: neque qui sunt semen Abraham, omnes filii sunt;

---

Augustine, Tractatus Adversus Judaeos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080d/stoa0040.stoa080d.opp-lat1.xml.
