Latin
Vignierio, qui hoc fragmentum ex Divionensi oodicc eruit, imitatorem Augustini …
Augustine, Tractatus De Charitate [Incertus] 3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid audio, fratres? Nolite diligere mundum (1 Joan. II, 15). Agnosco vocem, vox cst dilecti et diligentis. Estne ergo discipulus supra magistrum? Magister dicit, Hæc mando vobis, ut diligatis (Joan. xv, 12). Discipulus dicit, Nolite diligere. Utraque tamen vox veritatis, utraque vox ad amorem incitantis. Et quando Magister mandat ut diligamus, mandat etiam ut non diligamus: diligamus invicem, palmes palmitem; non diligamus sancti profana, christiani saeculum. Et quando discipulus ait, Nolite diligere, imperat ut amemus; nam si odio mundum habuerimus, Deum diligimus. Ille affirmat, Diligite; ille ncgat, Nolite diligere: nec tamen aliter nec plus imperat ille, quant iste. Diligis? Odio habes mundum. Odisti mundum? Deum diligis. In utroque charitas, in amando, ut odio habeas, in uon amando, ut diligas. Qui odit animam suain, amat. Qui amat, odit. Impletnr quod dixit prop neta Odium pro dilectione (Psal. CVIII, 5), nun utique eo sensu quo dixit Prophe'a; nam impendebat dilectionem, rependebant odium *sed odium pro dilectione, hoc est cum mundum oderis, rependetur tibi pro hoc odio dilectio Dei; cum Deum dilexeris, rependetur tibi pro hac dilectiouc odium mundi. Ergo diligite, fratres, et non diligite. Diligite Magistri, Nou diligite Discipuli, hoc est apud utrumque, Amate. Non potcrat palmes discipulus aliud dicere, quam vitis Magister. Veritas ubique; et in vite et in palmite. Nam vera vilis, quid aliud nisi vcraccs palmites profert? Ei hæc in utroque veritas, semper erit charitas: quia Deus est charitas, ct Deus est veritas, et qui in Deo est, in veritate manet; et in veritate manet, quia charitas Dei in illo csl.