Latin
1
Augustine, Viginti Unius Sententiarum 1
Unproofread scanNot analysed yet
SENTENTIA PRIMA. —Beatus qui. Omnis qui beate vull vivere, si vivit ut vult, beatus est: omnis autem homo beate vult vivere: omnis igitur homo qui vivit ut vult, beatus esi. Ex quo conficitur ncminem vivere ut vult, qui vult turpiter vivere; quia nemo beatus cst qui turpiter vivit. Ideo autem non vivit ut vult, quia etsi multa secundum voluntatem suam faciat, consequuntur tamen plura contra ipsius voluntalem.