# Viginti Unius Sententiarum 1

Augustine, Viginti Unius Sententiarum, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/1

SENTENTIA PRIMA. — Beatus qui. Omnis qui beate vull vivere, si vivit ut vult, beatus est: omnis autem homo beate vult vivere: omnis igitur homo qui vivit ut vult, beatus esi. Ex quo conficitur ncminem vivere ut vult, qui vult turpiter vivere; quia nemo beatus cst qui turpiter vivit. Ideo autem non vivit ut vult, quia etsi multa secundum voluntatem suam faciat, consequuntur tamen plura contra ipsius voluntalem.

---

Augustine, Viginti Unius Sententiarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070b/stoa0040.stoa070b.opp-lat1.xml.
