# Viginti Unius Sententiarum 10

Augustine, Viginti Unius Sententiarum, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/10

SENT. IX. — Quod philosophia in tres partes dividitur. Philosophia in tres partes dividitur; moralem, naturalem, rationalem. Moralis in duas, scien- Ham et administrationem. Scientia in duas, hortalionem et tractationem honorum et malorum. Administratio in duas, officium et finem: ofticium quod facere debemus, fnem ad quod referimus omnia quæ recte faciamus, ipsum autem ad nihil aliud refertur. Naturalis distribuitur in duas partes, corporea et incorporea. Corporeorum divisio quinque partita est:, in causam, quæ aliquid facit; materiam, unde facit; motum, per quod facit; causationem, quare facit; effectum, quod facit. Incorporeorum quadripartita est: in locum; locus enim non est corpus, sed spatium qnod obtinetur a corpore: in tempus: in extremitales; extremitates enim c6rporum non sunt corpora, quia non habent crassitudinem: in dicibilia; dicibilia enim qu;e concipimus animo ut enuntiemus verbis, nou sunt corpora. Sane tunc dicuntur dicibilia, si ex rebus verbis animo impressa sunt. Rationalis distribuitur in tres partes: dirigenliam, quæ est in perceptione sensuum, vel esse dicitur; definientiam, qua definimus quidquid sit; differentiam, qua ratiocinamur argurmentumque concludimus.

---

Augustine, Viginti Unius Sententiarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070b/stoa0040.stoa070b.opp-lat1.xml.
