Latin
11
Augustine, Viginti Unius Sententiarum 11
Unproofread scanNot analysed yet
SENT. X. —In quo statu erat Adam antequam peccaret. Antequam peccasset Adam, anima erat rationalis, perfecta et beata: corpus habens, non quale nunc habentis fragile atque mortale, sed quale congruebat tali animae, quæ nondum in se Dei similitudinem prava voluntate corruperat; quale nos quoque post resurrectionem habituri sumus, cum eadam anima eamdem similitudinem Dei perfecta sanctitate perceperit. Postea vero quam peccavit, facta est anima rationalis cupiditatc corrupta, corpus habens quale in uobis nume cernimus.