# Viginti Unius Sententiarum 17

Augustine, Viginti Unius Sententiarum, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/17

SENT. XVII. — Quod notitia evidentior boni, mali est experimentum. Item non esse bona dulcia, si non paterentur adversa. Item bonum quod obtemperando minus diligebat, ardentius diligit comparando. N on erit magnus, magnum putans si cadunt ligna, lapides, et moriuntur mortales(a). Quod si artifex de tali materia faciat aliquid quod melius illo est, nonne melius se ipso aliquid fabricavit? Nullo modo: quia non solum melior, sed ne par quidem arti potest esse materia. Sic enim materia est subjecta artilici: si subjecta est, inferior sit necesse cst.

---

Augustine, Viginti Unius Sententiarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070b/stoa0040.stoa070b.opp-lat1.xml.
