Latin
18.1 to 18.35
Augustine, Viginti Unius Sententiarum 18.1-35
Unproofread scanNot analysed yet
SENT. XVIII. —Quid est quod omnia mensura et numero et pondere disposuisse dicit propheta Dominum. De Filio. De semper nato. De Unigenito. De Verbo. Mensura unum potest intelligi. Numeri enim ab eo mensurantur: ut mensura possit Pater intelligi et numerus ipse Filius, pondus Spiritus sanctus; amor est eniin. Nam qui amat dicitor. Pendet ab amore; et dni pendet, ad aliquid venturus est. Erit namque numerus de mensura, et made ipse ordo se. quitur. A pondere dicitur pendet. Ad ordinum nisus pertinet. Ordo enim potest ctiam cl pondus accipi: pondus conalns esse potest ad locum, conatus vel conati ad locum appetitus occurrit: pondus ergo ad ordinem pertinet. Lucem istam solis substantiam esse, non qualitatem, manifestum ea. Qualitas enim in corpore consistens est, ct ubi est corpus, ibi qualitas. Corpus solis in coelo, qualitas ergo ibi. Qualitas enim ut figura, ut color, ut duritia, ut mollitics. Lux autem ista usque ad terras distenditur, et manifestam quia corpus: de loco locum enim in transit. Et ista sunt duo in nita, lux solis et terra. Qualitas enim cum eo movetur, cujus cst qualitas. Lucis ergo solis ct aeris substantia naturas suas habentes, invicem sine aliqua angustia, vel sine explusione alterius manentes, ita sibi commiscentur, ut. una alteram non mutet: ct corpnra sunt. Refers nunc ad incorporea coæva, ut lux et ignis: æqualia, ut homo de homine: melius co; eva, quam non coa va; m lius æqualia, quam non æqualia. In illa ergo divinitatis natura et coæva ct co; cqualia. Tecum principium in die virtutis lucc, in splendoribus sanctorum; ex utero ante Luciferum genui te (Psal. cit, 3). Summum bonum non est infecundum et sterile. Quod autem de illo genitum est, æquale illi est, in hoc maxime, ut unum de uno sit.