# Viginti Unius Sententiarum 19

Augustine, Viginti Unius Sententiarum, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/19

SENT. XIX. — De ideis. Omnis transitus de loco in locum per lincam fit; quoniam omne latum linea sibi conjungitur, et oo'ne corpus linea sibi conjungitur, quæ linca utique corpus non est: ita et omnis transitus in anima, id cst, mutatio vel affectio, qua modo stulta, modo sapiens, per quasdam utique lineas, id est, per quosdam transitus medios fit, quomodo ipsa de nihilo facta est. Homo si verum sciat pene Deus est: Deus si verum nescit, non pene, sed bene lapis est. Mens autem bominis quam optimo motu ferri debet. Quo igitur circuitu movenda est? Et autem optimus mentis circuitus rationalis cogitatio, quæ abeo quod quæritur profecta, per succedentium argumentorum circulum certior redit in locum. Ideoque etiam similitudines intellectui idoneæ sunt, quod per ipsum motum quem natura desiderat, animo exhibeantur. Nam quasi auferunt animos ab eo quod agitur, et illo iterium referunt: sed quod efferunt, contra pigriliem fit; quod referunt, contra errorem. Unde placuit etiam priscis sapientibus quasdam res imaginibus signare fabularum, ut cum ad eas fertur intentio, referturque ad id quod significant, motu suo mens etiam cum ludit, exerceatur in disputatione. Prævidendum ne quis mentiatur. Omnis anima affectibus mutatur: nam et in officiis mutabilis est. Deus est enim solus immulabilis, et Angeli: ergo semper immutabiles sunt, cum ofiicia impendunt. Vermis de morte natus, et mortem coassumens: de putredine natus, putredinem consumens. Osnnia mutabilia etiam puncto temporis mutantur, et maxime eorpora quæ penitus non manent, sed ætatibus sine intermissione noventur. Nam omnis res ætates suas habet. ut ad brevem ætatem ætas omnis major quasi æternitas sit: cum etiam adhuc vivcnies mortes quasdam patiantur ipsarum ætatum, et ultima mors major quodam modo mors sit, ut ipsa crementa ætatum mortes patiantur. Et montes cum ruunt, et insulæ cum ruunt et nascuntur, quasi mortes fiunt in universitate, ut ultima mors sit etiam mundo quæ dicitur conflagratio. Nam tria sunt: unum semper immutabile, ut Deus; semper mutabile, ut corpus; medium quoddam, ut anima, ut mutabilis esse possit, pos. sil et immutabilis. Sed post commutationem corpus nou mutatur. Ea demum vera et sincera libertas cst, qua fit ut ubicumque sis, bene sit tibi. Deus autem est solus, nusquam absens ab eis quibus solus' voluptas est. Pater antem misricors mortalia illis vincula faciebat (n). Descensus animæ talis est, ut cum putat se aliquid appetere quod sibi prosit, ad alia huic rei necessaria trahatur: ac si id 'und volebat' in multis implicetur, el dicat, Præveni nolens quod volebam redit autem per gratiam Dei. Tria sunt genera virtutum: primæ civiles politicorum, etc.

---

Augustine, Viginti Unius Sententiarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070b/stoa0040.stoa070b.opp-lat1.xml.
