# Viginti Unius Sententiarum 2

Augustine, Viginti Unius Sententiarum, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/2

SENT. 11. — De Judæis. Cum Apostolus dicat, omnia in figura contigisse. Jud.eis (I Cor. x, 11), umbras praterea fuisse cuncta praUerita; nam corpus Christum esse: possum contendere, pascha non nisi semel gestum esse, quando figuratum corpus fuit ocosus Christus. Nam et si ovis. qualem lex ad pascha describit, non potest inveniri, ut sit ex ovibus et hædis: discordat enim horum animalium ad conjunctionem communis fetus ipsa natura: quomodo potuit pascha verum geri, cum defuerit agnus talis ille qui pascha est? At si Christus talis ex justis, id est ovibus, et ex peccatoribus, id est hædis, secundum carnem nascitur, hic est solus agnus ille qui quæritur, quique dum non aniplius quam semel occiditur, non amplius secundum veritatem quam semel celebratum illud perfectum pascha monstratur. Figuræ igitur, ut diximus, tunc temporis fuerunt: nam agnus eligitur, ut simplicitas et innocentia dcsiguetur; masculus quæritur, ut virtus comprobetur; immaculatus, ut sim criminc; anniculus, ut exacto prædicationis tempore; perfectus, ut instructus omni virtutum genere; mense prinio, ut totus annus a primordio proprio consecretur; quartadecima die mensis, ut lumine verilatis impleto, erroris nox operiatur; ad vesperam, ut sæculi occasus imminens approbetur; ejecto fermento, ilL a corde perversae mentis malitiæ rorruptio tollatur; oblitis sanguine liminibus domnorum, ut figura dominicæ passionis fronte signetur; igne assus, cst enim Evangelium et sermo Christi robustus cibus; nec in aqua madidus, non est enim delicatae interpretationis humido languore solvendus. Nihil prætermittitur, nihil enim in Christo omnino reprobatur. Ossa non conteruntur, quia nec comminui, id est, vinci in quoquam Christus potest. Quidquid superest, divinis ignibus imponitur; id est, quae quis capere non potest, Christi divinae scientiæ remittit, eorum tantum qune manifesta sunt, pro viribus epulator intentus. Nam et quod stantes edunt, forma est, ne quis cadat, aut ne quis se in Evangelio ad necessitatem prosternat; sed vigentis I animi robore contra persecutionum proelia invictus, id est, sublinns et erectus essistat. Nam quod succinctis lumbis, evangelicæ signum est continentiæ, dum locus seminum cocrcetur et constringitur: additis baculis, Spiritu sancto, quo quis nititur: pedibus calceatis, id est, lubrico erroris ejecto, dum provectione I ad fidem coelestium quasi ferratis præsidiis in Evangelio cuncta sunt fixa, firmissima vcritatesolidala. Festinantes etiam: ferventes enim fide probantur, lepidi et negligentes respuuntur ct evomuntur. Cum azymis sumuntur: Christus cnim cum omni simplicis animi pura simplicitate sumitur. Cum picridiis (a): etenim hoc pascha in Judæorum damnationem acerbissimas amaritudines cessit. Nun nisi circumcisis dabatur (Exod. XII): purgatis enim solis et lavacro indulgentiæ coelestis expiatis percipicndi Christi corporis sacrati cibi ' facultas porrigi tur. Ita quæ figurata in Israclilis fuerant, in nohis corroborata sunt; et qu;e illis imagines, in nobis ipsæ sunt veritates. Imitabantur illi facere pascha, dum in similitudinibus exercerentur, solis discipulis Christi vcrum pascha facturis.

---

Augustine, Viginti Unius Sententiarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070b/stoa0040.stoa070b.opp-lat1.xml.
