Latin
20
Augustine, Viginti Unius Sententiarum 20
Unproofread scanNot analysed yet
SENT. XX. —De malo. Notitia enim evidentior boni, mali est experimentum iis quibus potentia interior est, ut per disciplinum malum ante experimentum sciant. Non essent bona dulcia, si non paterentur adversa. Item bonum quod observando minus diligebat, ardentius diligit comparando. Non erit magnus, magnum putans si cadunt ligra, lapides, et moriuntur mortales. Utrum secundum tempus, an secundum excellentiam Deus ante tempora. Non enim secundum tempus ante tempora: alioquin incipit tempore præcedere tempora, et non jam præcedit tempora qui tempore illa præcedit.