# Viginti Unius Sententiarum 20

Augustine, Viginti Unius Sententiarum, 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/20

SENT. XX. — De malo. Notitia enim evidentior boni, mali est experimentum iis quibus potentia interior est, ut per disciplinum malum ante experimentum sciant. Non essent bona dulcia, si non paterentur adversa. Item bonum quod observando minus diligebat, ardentius diligit comparando. Non erit magnus, magnum putans si cadunt ligra, lapides, et moriuntur mortales. Utrum secundum tempus, an secundum excellentiam Deus ante tempora. Non enim secundum tempus ante tempora: alioquin incipit tempore præcedere tempora, et non jam præcedit tempora qui tempore illa præcedit.

---

Augustine, Viginti Unius Sententiarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070b/stoa0040.stoa070b.opp-lat1.xml.
