Latin
8
Augustine, Viginti Unius Sententiarum 8
Unproofread scanNot analysed yet
SEXT. VII —De corporis resurrectione. Excepto eo quod omni fule diguum est, nihil Deum non possc, tali etiam raliocinatione colligi potest, non esse contra naturam ut resurgat hoc corpus. Universum corpus, quod etiam hujus mundi sensibilis cœli et terre nomine significaturt est aliquo modo. Omne autem quod est aliquo modo, neque tamen summo modo, ejus speciei participatione est, in quantumcumque est, quæ summo modo est; qua, cum tenetur, ordinatas quasque commutationes pati potest Non autem esse omnino corpus »on potest. Si enum omnino corpus non erit, aut nihil erit, aut aliquid me. lius: sed nihil esse non sinitur, obtinente specie quoD semper manet et vere summeque est: melius aciem aliquid esse quam corpus non potest; quia et corporis universi certus est modus, et eorum quæ incorporea facta suut, numerus augeri non indiget; et non est opus aliquam novam naturam fieri, qimi aut non omnia facta fuerint, aut in locum alicujus quæ perierit alia substituenda sit; cum et perfecte facta sint omnia, et ea gubernentur providentia secundum speciem semper manentem, ut ordinatæ mutabilitati, et per hoc in mutantis quamdam manentiam cedat natura sensibilis, atque ita in suo genere tencatur, modumque proprium custodiat. Ex quo fit ut corpus omne aliter atque aliter sit, corpus tamen esse non desinat: ita universae naturæ salva sunt omnia, qu:c sensibus nostris discedunt et interire pcnitus existimantur. Unde non mirum est si hoc corpus modum istum suum, quo nunc est, in quantum est, recipiat, aut meliorem aliquem sortiatur; cum is qui vocatur interitus, discessio in alios modos sit, non omnino peremptio.