# Viginti Unius Sententiarum 9

Augustine, Viginti Unius Sententiarum, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/9

SEXT. VIII. — De fide, spe et charitate. Fides sine spe et charitate est, si dicas: Credo vera esse ad quæ me vocas; sed ego ea capere non possum. ncc volo. Fides sine spe cum charitate csl, si dicas: Credo vera esse ad quæ me vocas, et volo ea consequi; sed non possum. Fides cum spe sine charitate est, si diras: Credo vera esse ad quæ me vocas, et ea possum assequi si velim; sed nolo. Charitas sine spe et fide est, si quis dicat, vehementer se velle sine illecebris crporis sui vivcre in æternum; sed neque credere esse vitam æternam, nee, si sit, eam se posse assequi. Cum fide sine spe charitas est, si et desiderare se vitam æternam, et credere esse quis dicat; sed sc posse assequi neget Spes auttem sine fide quomodo esse possit, non invenio. Nemo enim sperat se posse assequi quod esse non credit. Oportet ergo inesse animo omnia tria, fidem, spem et charitatem; ut ct credat vera esse ad quæ vocatur, et speret se posse assequi, et omnino ea diligat.

---

Augustine, Viginti Unius Sententiarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070b/stoa0040.stoa070b.opp-lat1.xml.
