# Fondatio Abbatiae 1.1-10

Augustinus Apostolus Anglorum, Fondatio Abbatiae, 1.1 to 1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustinus-apostolus-anglorum/fondatio-abbatiae/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustinus-apostolus-anglorum/fondatio-abbatiae/1.1

(Monasticum Anglicanum.) Lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, etsi novo lucis suae radio totam illustret Ecclesiam, dum beatum Gregorium suae Ecclesiae summum praefecit pastorem et pontificem; specialius cum gentem visitavit Anglicam; cum eam de tenebris et umbra mortis dignatus est evocare ad lucis suae fidei notitiam. Gregorius namque in summum pontificem ordinatus, quarto Nonas Septembris sub anno Domini 592 verbum Dei quod ipse et in persona propria genti Anglorum praedicare disposuerat, divino admonitus instinctu, per suum alumnum Dei servum Augustinum explere curavit. Gregorius igitur, quinto ordinationis suae anno, videlicet sub anno Domini 597 misit beatum Augustinum et alios cum eo quamplures monachos ac verbi Dei ministros quasi numero quadraginta genti Anglorum fidem praedicare catholicam, qui Dei ministri qualiter se gerebant in itinere versus Angliam qualiterque Angliam venientes in Thaneto applicuerunt; qualiterve a rege Athelberto suscepti fuerant qualiterque Cantuariam pervenerant, pertractare omitto; cum haec omnia in textu Vitae Augustini pertractentur. Augustinus igitur cum suis sociis, locum in civitate Cantuariae adeptus, vitam coepit imitari apostolicam. Interea rex Athelbertus servorum Dei vita mundissima delectatus, et promissis eorum suavissimis quae miraculorum ostensione vera esse perspexerat, in fide roboratus catholica cum suis commilitonibus baptizatus est in die Pentecostes sub anno Domini 597. Rege itaque baptizato et in fide confirmato Augustinus ad civitatem Galliarum Arelatensem progreditur et ab ejusdem urbis episcopo Etherio in episcopum ordinatur, sub die XVI Kalendas Decembris, ordinatusque Augustinus Angliam rediit, et cum gloria et omni qua decuit solemnitate a rege et populo susceptus, atque in civitate Cantuariae sedem episcopalem adeptus, continuo Laurentium presbyterum, et Petrum monachum Romam misit, qui beato pontifici Gregorio referrent regem cum regno fidem Christi suscepisse, et se ipsi genti Anglorum episcopum fore ordinatum, simul et de iis quae necessaria videbantur quaestionibus ejus consulta efflagitans.

---

Augustinus Apostolus Anglorum, Fondatio Abbatiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1325/tmp1325/tmp1325.tmp1325.opp-lat1.xml.
